Latin
1.16.12 to 1.16.19
Marko Marulić, Evangelistarium 1.16.12-19
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo modo cęlari potest illius uita, quem mortuum fuisse omnibus manifestum est, et tamen Dominus filia archisynagogi suscitata non solum pręcepisse dicitur, sed uehementer pręcepisse, ut nemo id sciret. Quorsum ergo spectat, quod ita pręcipiat, nisi ne per bonum quod agimus, uulgi uoculas requiramus? qui enim id captant, mercedem a Domino promissam non merentur. Sed quęri potest, cum toties opera sua pręceptor humilitatis cęlari iusserit, cur apud Gergezeos demoniaco sanato dixit: Redi in domum tuam |et narra quanta tibi fecit Deus! quare hic nunciari mandat, quod in supra dictis tegi silentio pręcipit? respondemus quia alibi de se tanquam de homine silentium imponendo iactantiam uitandam docuit. hic autem quasi de Deo narrari oportere non dissimulauit. ut et nos quicquid bene agimus, non ad nostram sed ad Dei laudem referamus. itaque non dixit |"quanta ego", sed "quanta tibi fecit Deus". Illud quoque qualiter accipi debeat, nunc indagandum occurrit, quod in Marco scriptum legimus: Et ingressus domum neminem uoluit scire, et non potuit latere. Sed hoc apud gentiles in finibus Tyri et Sydonis gestum esse meminisse debemus, quibus non antequam Iudeis prędicandum erat Euangelium. quia ergo uulgandi gentibus Euangelii nondum tempus erat, Dominus Iesus noluit tunc illis nunciari per apostolos, sed tantum agnosci per miracula, his duntaxat qui ultro ad fidem uenturi erant. Non ergo uoluit aliquid quod non potuit, sed et quomodo uoluit latuit, et quomodo noluit, latere non potuit rogatus-que a muliere Syrophoenissa filiam eius a demonis uexatione liberauit. ut dum Verbi prędicatio subtrahitur, mirabilium operatio credere uolentes inuitaret. Neque enim repudiari debent, qui non uocati ad Christum ueniunt, si etiam uocati cum uenerint saluentur. Cęterum quia glorię contemptorem etiam inuitum ac nolentem sequitur gloria, apud eundem euangelistam habemus, quod Saluator noster |his qui surdum et mutum hominem ad se adduxerant |et sicut rogarunt sanum receperant, pręceperit ne cui dicerent |sed quanto magis pręcipiebat ut tacerent, tanto plus prędicabant |et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire |et mutos loqui. pręcipiebat sane ut tacerent, sed tamen prędicantes non increpuit.