Latin
3.24.63 to 3.24.74
Marko Marulić, Evangelistarium 3.24.63-74
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo nihil uel dixit uel fecit, quod non eo spectaret, ut ęterna nobis donaretur beatitudo. Mattheum de publicano apostolum, Petrum de negatore cęlestis regni clauicularium, Paulum de persecutore fidei fecit propugnatorem. Mulieri peccatrici peccata dimisit. et: Non ueni inquit uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. denique pastor bonus animam suam posuit pro ouibus suis. et quos dilexit, usque in finem dilexit eos. Quia nihil prodest diu diligere, nisi semper diligas. et: Sicut inquit dilexit me Pater, ita dilexi uos. et: Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Tunc autem et Christum diligimus |et a Deo Patre diligimur, cum ipsum quem peccando offendimus, poenitendo placamus. Porro cum etiam inimicis nos benefacere bene-que optare iuberet, hoc prior ipse pręstitit, illis a quibus conuitia, uincula, flagella, colaphos, uerbera, spinas, clauos, fel atque acetum inique passus fuerat, ignosci postulans |et sęuitiam illorum sui ignoratione excusans, ut postea cognita ueritate locum haberent poenitentię |et non perirent. Non est itaque Christi discipulus, qui bonum pro malo nescit reddere |et pro inimicis quoque suis Deum deprecari. Eiusdem Domini exemplo discamus |non nostrę tantum saluti, sed etiam aliorum prospicere, uitę disciplinis eos imbuendo |et exhortationibus piis, ut ad uirtutis uiam dirigantur solicitando. Circuibat ille totam Iudeam, totam Galileam |per castella et uicos |docens ignaros |et uerbo curans ęgrotos, ut corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date. Accipere tamen ab offerentibus quantum uictui necessario satis sit, si indigueris, ne nefas putares ait: Dignus est operarius mercede sua.