Latin
3.24.75 to 3.24.87
Marko Marulić, Evangelistarium 3.24.75-87
Unproofread scanNot analysed yet
Mercede uidelicet quę inopię succurrat, non quę luxuriam paret. Porro sicut ipse docuerat, ita discipulis suis prędicationis officium imposuit dicens: Euntes docete omnes gentes |seruare omnia quęcunque mandaui uobis. Optimi itaque Christi imitatores illi sunt, qui faciendis ad populum bene beate-que uiuendi sermonibus operam impendunt |et quod alios docent, ipsi pręstant, ne bonum quod uerbo ędificant, morum dissimilitudine destruant. Cęlebs pręterea et castus sit oportet Christi discipulus. Virgo est |et de Virgine genitus |et a uirgine baptizatus, quem sequeris. ut-que quanti sit apud ipsum uirginitas scias ,de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: Discipulus ille quem diligebat Iesus. Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum |sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit, quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior erat. Pręcellit autem uirginitas uiduitati |et uiduitas matrimonio. Quandoquidem euangelici seminis centesimus fructus ascribitur uirginitati, sexagesimus uiduitati, tricesimus matrimonio. In Apocalypsi etiam illi qui sequuntur Agnum quocunque ierit, et canticum nulli alii cantabile concinunt, uirgines esse memorantur. Porro ipse Saluator, ut monstraret |pręcipue castis deberi regnum Dei: Sunt eunuchi inquit qui se castrauerunt propter regnum cęlorum; hoc est, qui nubendi libertatem in propositum uerterunt castitatis, quo purius expeditius-que Deo seruirent |et cum angelis in cęlo socii essent, qui angelicam uitam in terra uixissent. de quibus est dictum: Neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlis. In eo quoque Dominus continentiam seruis suis uidetur imperasse, quod apostolis pręcepit, ut lumbos precinctos haberent. In lumbis quippe generandi semina sunt. qui autem in carne seminat, de carne et metet corruptionem. sed qui seminat in spiritu, de spiritu et metet benedictionem.