Latin
4.12.61 to 4.12.70
Marko Marulić, Evangelistarium 4.12.61-70
Unproofread scanNot analysed yet
Porro immaculati sunt qui cupiditatibus repugnant, ne Domino peccent. de quibus in Delborę cantico dicitur: Iusti confortati sunt in Israhel, ut uidelicet superent aduersarias potestates uictoria-que potiantur. Iidem dona quoque sapientię et scientię accipere merentur, Ecclesiaste dicente: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lętitiam. quę nequaquam consequi potuissent, nisi a Domino diligerentur |et apud eum in precio forent. Vnde dictum est: Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. non esset mors eorum preciosa, nisi pręcessisset uita sancta. Ob quam quidem etiam filii Dei effici merentur et domus in qua habitet Deus. Quod filii Dei fiant, Ioannes in epistola testatur dicens: Si scitis quoniam iustus est Deus, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam ex ipso natus est. Idem in Euangelio: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Quod pręterea domus Dei sint, apostolus Paulus Corinthios instruens declarat cum ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in uobis? et iterum: An nescitis quoniam membra uestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in uobis est? Et cum non modo intra se Deum habitantem habeant, uerum etiam ipsi in Deo habitent, hoc est in templo non manu facto neque huius creationis, inter uasa quoque templi computantur. ex his Paulus uas electionis appellatus est, portans nomen Domini in gentibus, et ipse in Domino permanens. Cęteri etiam apostoli apostolici-que uiri uasa electa fuere, uasa magnę domus, alii quidem aurea alii uero argentea. Ad quos propheta: Mundamini inquit qui fertis uasa Domini. neque poterit esse uas Domini qui ab omnibus nequitię sordibus non fuerit emundatus.