Latin
4.12.71 to 4.12.72
Marko Marulić, Evangelistarium 4.12.71-72
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim peccator quoque uas est, sed in contumeliam factum non in honorem, uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum |et uas Dei sanctificatum atque utile esse desyderas, uiam derelinque uitiorum |ac per uirtutum semitam gressus tuos dirige, ab ocio atque uoluptatibus discede |et ad cęlum ascendendi labori ac solicitudini te quamprimum accinge. ut pro iustitię fidei-que operibus mercedem capere mereare sempiternam |et tandem in illo pro cuius amore te exercueris, feliciter conquiescas.