Latin
6.09.22 to 6.09.31
Marko Marulić, Evangelistarium 6.09.22-31
Unproofread scanNot analysed yet
Carnem animam-que hominis assumpsit, ut pro hominibus pati ac mori posset. Itaque non inuitus sed uolens crucem sustinuit, ut suo sanguine a peccatis credentes lauaret morte-que redimeret. Agnoscite beneficium et confitemini Christum. Venit enim uos |non de manu regis Babylonis, sed de potestate diaboli liberare. non ad Hierosolymam reducere |nec regno restituere terreno, sed quod longe felicius est, ad paradisum transferre, in supernis cęli sedibus collocare |et sempiternę suę glorię participes facere. Quod si aduersus tantam Dei uestri nostri-que benignitatem |Christum suum non recipiendo ingrati esse pergetis, de temporalibus miseriis istis ad ęternas descendatis necesse est. Nulla enim maior in Deum Patrem ingratitudo fieri potest |quam in Filium ei coęqualem et coęternum et consubstantialem nolle credere. Felices illi, qui olim ne ingrati essent, ipsum uobis gentibus-que prędicare non timuerunt. qui ut nomen eius denegarent, nec minis |nec tormentis |nec cędibus compelli potuerunt. Verę quippe beatitudinis in Christo spe firmati tyrannis fortiores erant: occidi poterant, cogi ne Christum confiterentur, non poterant. Felices nunc hi, qui ut qualem possunt pro beneficiis Deo gratiam referant, Christo seruiunt, Christum adorant, de Christo die ac nocte cogitant, Christi pręcepta totis uiribus exequi contendunt |et contemptis terrenę luxurię deliciis post eum currere nunquam desistunt. Sed ne solos Iudeos accusasse uideamur, nostrorum quoque in Christum infidelitas (ut alia delicta prętermittantur) in medium ueniat, non tam quę modo sit, quam quę olim fuerit |et ueri assertione uicta desierit.