Latin
6.10.1 to 6.10.12
Marko Marulić, Evangelistarium 6.10.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim nullum mendacium diu stare possit, quia nihil firmi, nihil solidi habet in quo innitatur, omnis falsa religio paulatim euanescat necesse est. Itaque iampridem defecit ille diaboli fraude inductus deorum cultus. Unus autem Deus etiam ab illis inuocatur qui Christum ignorant. Defecerunt et hereses, licet falsa ueris mixta in se haberent |nihilominus quę uera erant manent, quę falsa, una cum suis autoribus interierunt. Arrius ab Euangelio alienatus |impie-que de Trinitate sentiens uentris profluuio extinctus est. Olympius Arrianus dum blasphemias in sanctam Trinitatem ore sacrilego proferret, fulmine ictus conflagrauit. Anastasius augustus Euticetis erroribus implicatus, uerbum Dei in carnem mutatum |et in Christo incarnato unam tantum esse naturam asserebat. cum-que ab hac impietate ne Hormisdę quidem summi pontificis admonitione solicitatus recederet, ipse etiam fulmine afflatus periit. Nonne hi omnes tam infelici fine consumpti testantur |nemini tutum esse euangelicę ueritati ulla in parte derogare |et ab Ecclesia Christi quicquam uel minimum dissentire uelle? Sola quidem adhuc Machumetana heresis extat, et uiribus aucta |sęuit in Christianos, ut qui Christi sunt, calamitatum patientia probentur, donec et illa sua corruat impietate ac dissoluatur. Quemadmodum autem Iudeorum olim fuit in Deum ingratitudo ad idola conuerti, ita nunc nostrorum par flagitium erit |de Christo parum pie sentire. Quod si tam ingrati sint, qui solo errore delinquunt, quid de te dicam perfide Iuda ? quibus uerbis tuam accusem ingratitudinem? quę maior est quam ut fando exprimi queat. Non solum quę uera recta-que erant, quę salutaria, quę sancta, quę perfecta |a Magistro ac Domino tuo didiceras, uerum etiam in consortium ascitus fueras apostolorum |et tanquam cęteris fidelior apostolicę familię oeconomus factus et loculos habens, ut quę omnibus offerebantur, solus dispensares. at tu (proh nefas!) tantorum beneficiorum prorsus immemor et pecunię cupiditate superatus, ut triginta argenteos acciperes, Dominum in mortem tradidisti.