Latin
500.96 to 500.117
Marko Marulić, Repertorium 500.96-117
Unproofread scanNot analysed yet
Fertur Xenophon coronatus sacrificasse, et cum filium corruisse didicisset, coronam deposuisse. Vbi uero acriter pugnantem oppetiisse comperit, eam rursus capiti imposuisse . Aristippus, cum naui tempestate iactatus timeret et quidam quęreret: Cur uos periti timetis, nos imperiti non metuimus? -Non enim de eadem anima metuimus . Xenocrates moritur noctu, cum in sartaginem forte offendisset . Bion cuncta perpeti magis quam mori paratus . Carneades hausto ueneno mortuus est . Demetrius ab aspide manu morsus ex uita migrauit . Antisthenes rogatus, quidnam apud homines esset beatius: Felicem, inquit, mori . Diogenes aliquando ad Anthistenem ęgrotantem intrauerat siccam habens. Ad quem ille cum diceret: Quis me doloribus absoluet -Ille ostensa sicca: Hic, inquit. Et ille: Doloribus, dixi, non uita . Diogenes Perdica comminante, nisi ad se pergeret, illum se occisurum: Nihil, inquit, magnum facies. Nam et cantharus et phalangium id facerent . Interrogatus, an mala esset mors -Quo nam, inquit, modo mala, quam pręsentem non sentimus? . De morte eius uaria opinio: alii quod bouis pedem crudum comederit, alii quod spiritum continuerit, alii a cane morsum, cum polipum eis partiret . Crates morti proximus: Perge, inquit, iam, amice, perge ad inferni sedes . Zeno ob parsimoniam uictus XC uitę anno excessit incolumis atque integer ac sine morbo . Rationabiliter aiunt sapientem se ipsum educturum ex uita et patrię et amicorum causa . Aristo, cum caluus esset, ęstum solis excępisse capite atque ita functum esse . Cleantes iam senex inedia se confecit . Chrysippum alii uino, alii risu nimio expirasse . Stramenta semper habenda colligata. Peregre proficiscenti non redeundum . Pythagoras persecutores fugiens ante agrum fabis plenum substitit, malens occidi quam fabas calcare . Heraclitus, cum se fimo quidem, in quem ingressus fuerat, eximere non posset, a canibus discerpitur . Epicurum obisse calculo urinę exitum impediente . Quod mors nihil ad nos, et uanus qui illam timet .