Latin
500.74 to 500.95
Marko Marulić, Repertorium 500.74-95
Unproofread scanNot analysed yet
Chrysippus multa turpia et obscena scripsisse dicitur . Mulcta. Non peccantes modo, uerum etiam peccare gestientes puni . Militaris uirtus. Qui in pręlio occubuissent, Solon pręmiis illustrandos pręcepit filiosque illorum publice alendos atque erudiendos . Architam Pythagoricum, cum exercitui pręesset, nunquam fuisse superatum . Zeno Eleates a Nearco tyranno comprehensus, cum de consciis interrogaretur, omnes illius amicos nominauit, ad aurem autem se ei loqui uelle ostendens mordicum apprehensam dentibus perforauit . Medicinę quinque species: medicabilis, chyrurgica, dietica,3 morborum ratio, doloris liberatio . Diogenes, cum uidisset ignauum luctatorem medicinam profitentem: Quid hoc, inquit. Num ut eos qui te aliquando uicerunt, nunc ipse deiicias . Musica. Socrates fidibus canere didicit, quando illi opportunum fuit, minime pudendum dicens, quod quisque nesciat, discere . Musice tres diuisiones: cantu, cantu et pulsu, pulsu tantum . Diogenes cytharedum qui semper ab auditoribus deserebatur, ita salutabat: Salue, galle; illo autem dicente cur ita: Quia, inquit, canens omnes excitas . Ad eum qui musicam sibi pręferebat ait: Nam uirorum sententiis bene se habent urbes atque domus, non cantibus nec pulsibus . Cantibus ad lyram utendum laudeque deorum uirorumque pręstantium . Mors. Thales uitam nihil a morte differre dixit. Et cum quispiam diceret: Cur ergo non moreris? -Quia nihil differt, inquit . Solon moriens in Cypro Salaminam ossa sua transferenda mandauit et in cinerem soluta per prouinciam spargenda . Chilo mortuus immodica lętitia . Pherecidem aiunt e monte Coricio se deiecisse, alii a pediculis consumptum . Anaxagoras indignanti homini, quod in alieno solo moreretur: Bono, inquit, esto animo. Idem enim undique in infernum descensus est. Filiorum morte audita: Sciebam inquit, me genuisse mortales. Socrates referenti, quod illum Athenienses mori decreuissent: Et natura illos, inquit. Dicente sibi uxore: Iniuste morieris -An tu, inquit, iuste malles? Post diem tertium se moriturum dixit. Noluit pallio preciosiore inuolui quam quo utebatur uiuens .