Latin
735.74 to 735.97
Marko Marulić, Repertorium 735.74-97
Unproofread scanNot analysed yet
Proditionis suspectus accusatur . Solitudo et frequentia miscenda . Inimica est multorum conuersatio. Solitarii uita minime ociosa . Solitudo appetenda prudenti. Crates, cum uidisset adolescentulum secreto ambulantem, interrogauit, quid illic solus faceret. Mecum inquit, loquor. Qui Crates: Caue, inquit, rogo et diligenter attende, ne cum homine malo loquaris . Seni iam in secessu quiescendum . Solitudo mala suadet, nisi proponatur Deum esse pręsentem . Laudat secessum a turba . Quod umbram et ocium petierit culpantes negligit . Damnat eos qui ob quoddam animi uitium solitudinem petunt . In secessu secum loquendum et examinanda conscientia. Locorum mutatio uitanda . Secessio et peregrinatio nocet sine curatione animi . Similitudo. Comparatio attollit hic, illic deprimit . Spes est ultimum aduersarum rerum solatium . Minus autem turpe est creditori quam spei bonę decoquere . Seruus meliore parte sui liber est . Si in clientellam felicis hominis potentisque perueneris, aut ueritas aut amicicia perdenda est . De familiaritate habenda cum seruis. Qui nobiles seruierunt. Seruorum dies festus. Calixtus seruus, postea domini sui dominus. Securitatis magna portio est nihil inique facere . Salutatio. Reges Parthos non potest quisquam salutare sine munere .