Latin
1.136 to 1.149
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.136-149
Not analysed yet
Non oportet psalmos compositos et vulgares in ecclesia dicere, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti. LXVIII. De eo quod non liceat super monumenta mortuorum missas tenere. Non oportet clericos ignaros et praesumptores super monumenta in campo ministeria portare aut distribuere sacramenta, sed aut in ecclesia aut in basilica ubi martyrum reliquiae sunt depositae ibi pro defunctis oblationem offerri. LXIX. De eo quod non liceat Christianis prandia ad monumenta portare. Non liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulchra deferre et sacrificare de re mortuorum. LXX. De eo quod non liceat clericis vel laicis catholicis ab haereticis eulogias accipere aut cum ipsis vel schismaticis orare. Non liceat clericis vel laicis catholicis ab haereticis eulogias accipere, quia maledictiones sunt magis quam benedictiones, neque liceat aut cum haereticis aut cum schismaticis orare. LXXI. De eo quod non liceat Christianis observationes diversas attendere. Si quis paganorum consuetudinem sequens divinos et sortilegos in domo sua introduxerit, quasi ut malum foras mittant aut maleficia inveniant vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis poenitentiam agant. LXXII. De eo quod non liceat Christianis tenere traditiones gentilium et observare lunae aut stellarum cursus. Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium et observare vel colere elementa aut lunae aut stellarum cursum aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda vel ad segetes vel arbores plantandas vel coniugia socianda. Scriptum est enim: Omnia quae facitis aut in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo . LXXIII. De eo quod non liceat Kalendas observare. Non liceat iniquas observationes agere Kalendarum et otiis vacare gentilibus neque lauro aut viriditate arborum cingere domos. Omnis haec observatio paganismi est. LXXIV. De eo quod non liceat medicinales herbas cum aliqua observatione colligere.