Latin · ~7 min
Lines 1.143-1.188
Maximianus, Maximiani Elegiarum Liber 1.143-188
Not analysed yet
iam pauor est uidisse senem, nec creder possis
hunc hominem humana qui ratione caret.
si libros repeto, duplex se littera findit,
largior occurrit pagina nota mihi.
claram per nebulas uideor mihi cernere lucem,
nubila sunt oculis ipsa serena meis.
eripitur sine morte dies: caligine caeca
septum tartareo quis neget esse loco?
talia quis demens homini persuaserit auctor
ut cupiat uoto turpior esse suo?
iam subeunt morbi, subeunt discrimina mille,
iam dulces epulae deliciaeque nocent.
cogimur a gratis animum suspendere rebus,
atque ut uiuamus uiuere destitimus.
et me, quem dudum iam nulla aduersa nocebant,
ipsa quibus regimur nunc alimenta grauant.
esse libet saturum: saturum mox esse pigebit;
praestat ut abstineam: abstinuisse nocet.
quae modo profuerat, contraria redditur esca:
fastidita iacet, quae modo dulcis erat.
non Veneris, non grata mihi sunt munera Bacchi,
nec quicquid uitae fallere damna solet.
sola iacens natura manet, quae sponte per horas
soluitur et uitio carpitur ipsa suo.
non totiens experta mihi medicamina prosunt,
non aegris quicquid ferre solebat opem.
sed cum materia pereunt quaecumque parantur,
fit magis et damnis tristior urna suis.
non secus instantem cupiens fulcire ruinam
diuersis contra nititur obicibus,
donec longa dies omni compage soluta
ipsum cum rebus subruat auxilium.
quid quod nulla leuant animum spectacula rerum,
nec mala tot uitae dissimulare licet?
turpe seni uultus nitidi uestesque decorae,
quis sine iamque ipsum uiuere turpe seni.
crimen amare iocos, crimen conuiuia, cantus:
o miseri, quorum gaudia crimen habent.
quid mihi diuitiae, quarum si dempseris usum,
quamuis largus opum, semper egenus ero?
immo etiam poena est partis incumbere rebus,
quas cum possideas est uiolare nefas.
non aliter sitiens uicinas Tantalus undas
captat et appositis abstinet ora cibis.
efficior custos rerum magis ipse mearum
conseruans aliis, quae periere mihi;