Latin · ~8 min
Lines 1.143-1.191
May, Liber Primus 1.143-191
Not analysed yet
Erudit at placide humanum per somnia mentem,
Nocturnâque quiete docet; nulloque labore
Hîc tantum parta est pretiosa scientia: nullo
Excutitur studio verum: mortalia corda
Tunc Deus iste docet, cum sunt minus apta doceri,
Cum nullum obsequium praestant, meritisque fatentur
Nil seses debere suis; tunc recta scientes,
Cum nil scire valent. Non illo tempore sensus
Humanos forsan dignatur numen inire,
Cum propriis possunt per se discursibus uti,
Ne forte humanâ ratio divina coiret.
Jamque sacerdotes regem in penetralia templi
Duxerunt. Tyrio resplendens sanguine et auro,
Stratus erat lectus, quo tu, Ptolemaee, recumbens,
Fatidici infelix captas praseagia somni.
Sacratos intrant templi sola illa recessus
Somnia, quae Deus ipse creat; nam caetera cuncta,
Quae vel temperies varias variosve sequuntur
Corporis humores, vel quae repetita diei
Aut studia, aut curae finxerunt somnia, templo
Exteriore volant, multas imitantia formas.
Illic prae reliquis fuscam exhilarantia noctem
Formosâ specie, roseisque volantia pennis,
Sanguinea apparent, templique in margine ludunt.
His quoque, Veneris campo, placidoque vireto,
Mille pharetrati fratres, gens mollis Amorum,
Occurrunt noctu, et templo consortia jungunt.
Illic flammatis alis, vel fulguris instar,
Nocturnaeve facis, per summa cacumina templi
Somnia de flavâ nascentia bile, volatu
Irato strepitant, tamquam hostem quaerere semper
Audacem, et Saevas assueta lacessere pugnas;
Excelsoque parant colum superare volatu
At contra timide tenebrosa per atria templi,
Quae nigrâ de bile fluunt, demissius ibant;
Nocturnaeque ut aves strident feralibus alis,
Inter busta volant, et fodis sola sepulcris
Invitant Stygios mosta ad consortia Manes.
Illic per postes, albataque monia templi,
Ignavo incessu, tardae testudinis instar,
Somnia, quae pituita creat, trepidantia serpunt;
Ne, si forte cadant, liquidis mergantur in undis;
Nam semper vanâ falluntur imagine lymphae.
Haec inter volitant imitantia mille figuris
Quidquid agunt homines passim; totidemque feruntur,
Quot patitur magnus diversa negotia mundus,
Aut objecta tenet. Cedunt haec somnia cuncta
Divinis, quae dat Numen; longeque remota,
Non audent templi sacros intrare recessus.