Latin · ~7 min
Lines 1.192-1.241
May, Liber Primus 1.192-241
Not analysed yet
Nocte fere mediâ Ptolemaei pectora somnus
Vicerat optatus, cum jam divina Serapis
Somnia, mutandum Aegypti narrantia regnum,
Miserat. Incessu tardo delubra petebat
Bos niger ingenti specie; geminisque micabat
Pelle insignitus stellis; quarum altera tergo,
Altera fronte fuit mediâ. Lugubre videtur
Mugire, atque oculis lacrymas effundere nigris,
Confectus macie, tamquam qui pabula nulla
Gustâsset, morens. Post majestate decorâ
Incedit, quamvis pullato femina cultu,
Turrigero laceros effundens vertice crines,
Atque catenatos tendens post terga lacertos.
Tum, velut inferni plorarent carcere Manes,
Erupit subito tumilis lacrymabile murmur
Ex imis. Scindi regalia Mausolea
Vidit, et erupto Ptolemaeum exire sepulcro
Lagaeum primo, reliquos hunc ordine reges
Pone sequi, miserae crudelia fata gementes.
His vero attonitus visis Ptolemaeus, (ab omni
Nam gelidus trepido manavit corpore sudor)
Excusso somno, templum circumspicit omne,
Talia Divorum quaerens ostenta; sed illa,
Quae vidit clausis, oculis non vidit apertis.
Jamque sacerdotes veniunt, et somnia regis
Audita horrentes, hinc lamentabile fatum,
Atque propinquantem regni dixêre ruinam
Niliaci. Tum Dîs patriis lustrantur, et aras
Incendunt votis. Sed Dî propriore ruinâ
Te, Ptolemaee, prement. Casus, miserande, futuros
Dum patriae narrat, celat tua fata Serapis.
Interea valido Mithridates agmine nuper
Per Cilicum populos Syriaeque extrema coacto,
Ad Pelusiacam properans pervenerat arcem,
Quae viridem Aegyptum Syriae disterminat arvis.
Nam tota Aegyptus claustris munita duobus
Nititur; accessum prohibens arx ista pedestrem,
Ut Pharos aequoreum, tanti sunt monia regni.
Sed non egregium omnino Pelusia tardant
Claustra ducem: una dies arcemque expugnat et urbem.
Inde rapit celeri Mithridates agmine cursum,
Et se Caesareis properat conjugere castris.
Hoc metuens, equitum praemiserat agmina turmis
Obvia Caesareis Ptolemaeus; dum sibi castra
Colle locat celso, late qui despicit omnem
Planitiem, Aegyptus quâ terram effusa patentem
Explicat. Est proprio mons undique robore tutus:
Difficilem declive solum, praeruptaque saxa,
Unâ parte dabant adscensum: tuta palude
Pars alia est: rapido pars tertia cingitur amne.