Latin · ~8 min
Lines 1.242-1.291
May, Liber Primus 1.242-291
Not analysed yet
Sola angusta aditus ad montem praebuit isthmos.
Sed non castrorum tanto munimine tutum
Se satis esse ratus, procul illo arcere parabat
Caesaris occursum; pontes aditusque remotos
Milite custodit praemisso; et dissita longe
Flumina nequidquam (infelix) defendere tentat.
Nam neque Romanis animis fiducia cessit,
Contra hostes contraque locos pugnare paratis:
Virtutem Phariae nec sustinuere catervae
Ausoniam. Cedunt ripis, et terga per agros
Praecipites dantes, victoribus omnia linquunt.
Contectam vidit castris Ptolemaeus ab altis
Corporibus terram, rubefactaque caede suorum
Prata, quibus steterant, proprii praesagia fati
Tristia concipiens animo; dum castra petentes,
Quos fuga servavit, pauci, non viribus augent
Auxiliove suos, implent sed cuncta timore.
Quorum victores fugientia terga secuti
Instabant; acrique ad regia castra tumultu
Perveniunt; quae jam Caesar conamine toto,
Dum fortuna calet, dumque omnia plena timore,
Impiger aggreditur; nec adhuc victoria certa
Esse videbatur, Pharii dum castra tenebant.
"Ite, viri," dixit, "belloque imponite finem.
"Virtutis pretium, mercedem sanguinis, auro
"Argentoque referta, tenent tentoria regis.
"Nilicas gemmas, Erythraeo e litore conchas,
"Totque simul procerum congestas undique gazas,
"Quae vobis debentur," ait, "nunc sumere restat,
"Et rapere a victis." Nec praedam quaerere tantam
Segnis erat miles; parvam primo occupat isthmon.
(Sola aditum haec praebens disjungit ab amne paludem.)
Illam praecipue pubes Aegyptia servat.
Illic concurrunt, oriturque miserrima caedes.
Hos formido ingens, et, si vincantur in armis,
Hesperata salus: praedae spes excitat illos.
Illic immensâ rabie decernitur; amnis
Atque palus multo fodantur utrimque cruore;
Semianimesque artus et saucia corpora volvunt;
Quae gemino pereunt fato: dumque hostibus hostes
Conseruêre manus, alternaque brachia nexu
Robusto tenuêre, cadunt in flumina juncti;
Nec furiosa illic linquunt certamina; pugnâ
Contendunt ambo collapsi flumine vanâ;
Nam victum Stygias sequitur cito victor ad umbras.
Dumque omnes illâ castrorum parte feroces
Concurrêre manus Phariae; celsum undique Caesar
Contemplans montem, praeruptâ parte videbat
(Quâ miseris est collis inexpugnabilis esse
Niliacis visus) nullo custode teneri;