Latin · ~7 min
Lines 1.144-1.188
May, Liber Sextus 1.144-188
Not analysed yet
Lubrica fortassis moesto tunc pectore dona
Fortunae expendens, quantisque agitata procellis
Sint humanarum metuenda cacumina rerum,
Per tot magnorum, quas fecerat ipse, ruinas,
Formidare suam discit. Felicia Magni
Tempora dinumerat; totque inviolata per annos
Prosperitas, similisque suae, Pharsalia donec
Tam longas evertit opes, in mente recursat.
Et Magni casum, postquam fastigia Magni
Attigerat, jam visa levis Fortuna minari.
Haec moeste reputat Caesar, mentemque labantem
Corripit, iratus tacite; tandemque cohortes
Alloquitur vultu caecum celante timorem:
"Bellorum comites, qui mille pericula, mille
"Victistis plus quam Herculeâ virtute labores!
"En vobis toties truncata repullulat Hydra.
"Ultimus hic labor est; infirma atque ultima colla
"Exserit; hîc virtus eadem, quae prima recidit,
"Et robusta magis, resecet postrema, nec ultra
"Crescere civilis permittat semina belli,
"Quae post tot clades imbellis Iberia nutrit.
"Sanciet haec nobis pacem victoria: totus
"Exarmatus erit post haec certamina mundus.
"Sed qui sunt, qui bella parant? qui Caesaris enses,
"Et totidem bellis victricia signa lacessunt?
"Destituet plebs ista ducem, non sponte secuta,
"Sed casu. Num Pompeii pugnabit amore,
"Quem non novit adhuc? num vanam nominis umbram,
"Plus quam Caesareas vires, quas nuper Ilerda
"Vincentes vidit, populus formidat Iberus?
"At vero si qua est legio Romana sub armis
"Pompeii; rudibus constat tironibus, aut his,
"Qui vobis victi fugientia terga dederunt,
"Et veterem adducunt secum ad nova castra timorem.
"Quae toties victus faciet jam proelia Varus?
"Hispanisve geret Labienus transfuga plus quam
"Aut prius Emathiis, Libycis aut gesserit arvis?
"Ite, mei comites, belloque imponite finem."
Dixerat; at nullo excipiunt clamore cohortes
Verba ducis; nec stridentes accendere possunt
Dejectos animos litui, conceptave cornu
Classica; nec quamquam ad pugnam de colle propinquo
Decurrunt Pompeiani, procedere campo
Longius, aut rapido (ut mos est) occurrere cursu
(Tum primum trepidus) veteranus Caesaris audet.