Latin · ~7 min
Lines 1.102-1.105
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.102-105
Not analysed yet
Feria quarta post Georgii natalem, dicto parens Doctor Martinus, diversorium Archiepiscopi Treverensis ingreditur, adductus per Sacerdotem eius, &Caduceatorem Caesarem, prosequentibus eum, qui huc venientem e Saxonibus &Thuringis comitati sunt, &aliquot aliis praeterea amicissimis, ubi coram Archiepiscopo Treverensi, Marchione Ioachimo Brandenburgensi, Duce Georgo Saxoniae, Augustensi &Brandenbugensi Episcopis, Magistro Teutonicorum Comite Georgio, Iohanne Boc# Argentine, Vuerdheymero, &Pentingero Doctoribus. Doctor Voeus, a sacris Marchionis Badensis, dicere coepit, &protestatus est, Non in hoc ipsum vocatum esse, ut tanquam in controversia vel disputatione cum ipso conferrent, sed solum ex Christiana charitate &clementia quadam, Principes a Caesarea Maiestate impetrasse, ut liceret eis clementer &fraterne exhortari eum.
Deinde ait, Concilia, tametsi diversa statuerint, non tamen statuisse contraria, Quod si vel maxime errassent, ob id tamen non corruere eorum authoritatem, saltem adeo, ut quilibet suo sensu contra ea niti vellet. Inferens de Centurione, et Zacheo multa, etiam de constitutionibus humanis, Caeremoniis statutis, ea omnia affirmans sancita, ad reprimenda vicia, pro qualitate &vicissitudine temporum, nec vicia, pro qualitate &vicissitudine temporum, nec posse Ecclesiam carere constitutionibus humanis. Ex fructibus cognosci arborem. Dici tamen ex legibus multa bona nata. Quod Conciliis S. Martinus, S. Nicolaus, &multi alii Sancti interfuerint.
Deinde, quod ingentes motus, et tumultus incredibiles excitaturi sint libri eius. Quod libello de libertate Christiana vulgus abutatur ad exuendum iugum, ad stabiliendam inobedientiam: Longe nunc secus habere, quam cum credentium cor unum &anima fuisset una, Legibus ergo opus esse.
Praeterea expendendum, quod cum bona multa scripsisset, &procul dubio bono spiritu, ut De Triplici Iusticia, &alia, Diabolum hoc iam per insidias occultas agere, ut omnia eius opera in perpetuum damnentur. Nam ex his quae ultimo scripserit, vere iudicaretur, quemadmodum arbor non ex flore, sed ex fructibus cognoscatur.