Latin · ~8 min
Lines 1.96-1.101
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.96-101
Not analysed yet
Ad quae nihil est responsum ab Officiali, nisi paucissimis, videlicet, quod ostendi non possit, Concilium errasse. Doctor Martinus vero ostendere se posse ac velle promisit.
Cum iam autem tenebrae totum auditorium haberent, propterea suam quisque domum abivere. Discedentem a Caesarea Maiestate &Tribunali, Hispanorum bona pars ronchis et subsannatione hominem Dei Lutherum longo rugitu prosecuti sunt.
Feria sexta post Misericordiam Domini, cum convenissent Principes, Electores, Duces, &reliqui Ordines, qui consultationibus adesse solent, Scriptum haec habens in Senatum misit Caesar: M A I O R E S nostri, &ipsi Christiani Principes, fuerunt nihilo minus Ecclesiae Romanae audientes, quam nunc Doctor Martinus Lutherus impugnat, Et quia ne latum quidem unguem ab erroribus discedere in animum induxit, non possumus nos cum decore a Maiorum Exemplo desciscere, in antiqua fide tuenda, &Romanae sedi auxilium ferendo: Ipsum autem Martinum Lutherum &adhaerentes, excomunicatione prosequaemur, &si quae aliae patent ad extinguendum viae. Datam tamen &ascriptam fidem violare nolumus, Imo daturi operam, ut salvus eo redeat, unde est accitus.
Hanc Imperatoris Caroli sententiam versaverunt principes Electores, Duces, Imperii status, feria sexta per totum tempus pomeridianum, etiam Sabbatum integrum quod sequebatur, ita, quod Doctor Martinus adhuc responsum a Caesarea Maiestate nullum receperit.
Interea temporis visus est et visitatus a multis Principibus, Comitibus, Baronibus, Equitibus, Nobilibus, Sacrificis, religiosis ac prophanis, ne quid dicam de vulgi numero, Hi curiam nunquam non obsederunt, nec videndo satiari potuerunt. Etiam schedulae binae fuerunt affixae, una contra Doctorem Lutherum, Altera, ut videbatur, pro Doctore. Tametsi a multis adeoque intelligentibus, dolose ab Inimicis putatur factum idipsum, ut occasio esset rescindendi dati salvi conductus, quod non impigre quaerebant Romani Legati.
Feria secunda post Iubilate, ante coenam, Archiepiscopus Treverensis renunciavit Doctori Martino, ut feria quarta sequaenti coram ipso hora sexta ante prandium compareret, loco iterum designando. Die S. Gregorii, sub coena, rediit ad Lutherum is, qui erat a Sacris Archiepiscopi Treverensis, iussu Principis sui, petens, ut postridie hora nuper designata in diversorium Domini sui adesset.