Latin · ~8 min
Lines 1.106-1.109
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.106-109
Not analysed yet
Ibi addidit de Daemonio meridiano, &negocio per ambulante in tenebris, &sagitta volante. Tota oratio fuit exhortatoria, locis rethoricis, honestatis, utilitatis Legum, &e regione periculorum conscientiae, &salutis publicae &privatae, plena. Tum in principio, tum medio, tum calce identidem inculcans, hanc admonitionem propensissima voluntate, &clementia quadam singulari a Principibus fieri. Claudens, in Epilogo minas addit, dicens futurum, ut si in proposito perseveraret, Caesar procedat, eum ex Imperio eiecturus, commonefaciens, ut haec &reliqua cogitaret &expenderet.
Respondit Doctor Martinus, Clementissimi et Illustrissimi Principes &Domini, De voluntate ista clementissima &benignissima, ex qua hace admonitio proficiscitur, ago gratias quam humilime possum. Agnosco enim me homuncionem longe viliorem esse, quam ut a tantis Principibus sim commonendus.
Deinde libere pronunciat, Se non omnia Concilia repraehendisse, sed tantum Constantiense, ob hoc potissimum, quod verbum Dei damnavit, Quod patet in Articulo hoc Iohannis Hus ibi damnato, Ecclesia Christi est universitas praedestinatorum. Hunc Articulum damnasse Concilium Constantiense, certum est, &sic consequenter hunc Articulum fidei nostrae: Credo Ecclesiam sanctam, Catholicam. Aiebat igitur, se non recusare &vitam &sanguinem impendere, modo eo non detrudatur, ut cogatur apertum Dei verbum revocare. Nam in hoc defendendo, oportere Deo magis quam hominibus obedire.
Neque se hic posse cavere Scandalum fidei, Scandalum enim duplex esse, charitatis &fidei. Charitatis, quod in moribus &vita consistit, Fidei vero seu doctrinae, quod in verbo Dei consistit, &hoc vitare se iam non posse, In sua enim potestate non esse, ut Christus non sit petra Scandali. Si oves Christi puro Evangelii pabulo pascerentur, fides Christi vere praedicaretur, essentque boni ac pii Magistratus Ecclesiastici, qui fideliter officium suum facerent, non opus esse Ecclesiam onerare humanis traditionibus &c. Se scire, Obediendum esse Magistratibus &potestatibus etiam male &inique viventibus. Scire se, cedendum esse proprio sensui, Idque se in suis scriptis docuisse, seque obedientissime praestiturum haec omnia, modo non adigatur verbum Dei negare.