Latin · ~9 min
Lines 1.110-1.113
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.110-113
Not analysed yet
Secedente Doctore Martino, Principes colloquuntur, quidnam respondendum sit homini? Revocatum igitur in Triclinium, Doctor Badensis repetivit priora, commonefaciens, ut sua scripta iuditio Caesaris &Imperii subiiceret.
Respondit Doctor Martinus suppliciter, &modeste, se neque pati neque passurum, ut diceretur defugisse iudicium Caesaris, Procerum et Ordinum Imperii. Tantum enim abesse, ut eorum examen reformidet, ut vel minimis quoque accuratissime sua expendi permitteret, modo id fieret autoritate verbi divini &sacrae scripturae. Verbum autem Dei tam apertum pro se esse, ut cedere nequeat, nisi verbo Dei meliora edoctus. Scribere enim S. Augustinum, Se didicisse hunc honorem solis libris illis habere, qui Canonici vocantur, ut veros credat, Caeteris vero Doctoribus quantalibet vel sanctitate vel doctrina polleant, ita demum credere, si vera scriberent: Ad haec S. Paulum ad Thessalonicenses scripsisse, Omnia probate, quod bonum est tenete. Et ad Galatas: Etiam si Angelus e caelo veniat, &aliud praedicet, anathema sit, itaque ei non credendum: Ideo &se suppliciter orare, ne conscientiam suam vinculis scripturae &verbi divini alligatam, urgeant ad negandum tam clarum verbum Dei, utque se commendatum haberent, &praecipue apud Caesaream maiestatem efficerent ne cogeretur contra conscientiam in hac causa quidquam agere, Alioqui se nihil non vel obsequentissime facturum.
Haec dicentem interrogavit Marchio Brandenburgensis, Ioachimus Elector, Num dixisset se non cessurum, nisi convictum sacra scriptura?
Respondit Doctor Martinus, Etiam, Domine clementissime vel rationibus clarissimis, &evidentibus. Ita soluto hoc Conventu, Principibus reliquis in Curiam proficiscentibus, Treverensis Archiepiscopus Doctorem Martinum accivit in suum Triclinium, adhibito Officiali suo Iohanne Ecxio &Cochleo: Doctori Martino Luthero astabat D. Hieronymus Schurff, &Nicolaus Ambsdorsius. Ibi tum coepit Officialis argumentari ut Sophista &Canonnista, Papae causam defendens. Ex sacris literis fere semper natas fuisse haereses, ut Arrianam ex hoc Evangelii: Ioseph non congnovit coniugem suam, donec pareret primogenitum suum. Deinde eo progressus, ut niteretur convellere hanc propositionem, Ecclesiam catholicam esse universitatem Sanctorum, Ausus etiam ex lolio facere triticum, &ex corporum excrementis, Membra. Haec &similia ridicula &futilia ab ipso in medium prolata, Doctor Martinus, &D. Hieronymus Schurff perstrinxerunt, sobrie tamen, veluti ad rem ipsam nihil facientia, Nonnunquam interstrepens et Iohannes Cochleus, conabatur Doctori Luthero persuadere, ut ab incoepto desisteret, &deinceps prorsus a scribendo &docendo abstineret. Tandem digressi sunt.