Latin · ~7 min
Lines 1.114-1.119
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.114-119
Not analysed yet
Sub vesperam eiusdem diei, Treverensis Archiepiscopus nunciavit Doctori Martino, interprete Ambsdorffio, fidem publicam a Caesare in biduum pertractam, ut interim cum eo agere posset. In hoc igitur, postridie, Doctorem Peutingerum &Doctorem Badensem ad eum venturos, imo &seipsum cum eo acturum.
Feria igitur quinta, ipsa die Marci, ante Meridiem, Peutingerus &Badensis conati sunt persuadere Doctori Martino, ut simpliciter &absolute Caesarei &Imperio permitteret iudicium de scriptis suis.
Respondit: Se omnia &facturum &passurum, si modo scripturae sanctae niterentur authoritate: Alioqui enim nihil minus commissurum. Nam Deum per Prophetam dixisse, Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Item: Maledictus qui confidit in homine. Vehementius urgentibus, respondit, Nihil minus permittendum hominum iudicio, quam verbum Dei. Ita abierunt, rogantes, ut deliberaret, meliora responsurus, A prandio se redituros.
Post prandium reversi, idem quod ante Meridiem, frustra conati sunt. Oraverunt, ut saltem Concilii futuri iudicio sua submitteret. Hoc permisit Lutherus, sed hac conditione, ut decerptos ex libris suis Articulos ipsi exhiberent Concilio subiiciendos, ita tamen, ut sententiam de illis ferrent ex scripturis, &testimoniis eiusdem contrarium probarent.
Illi itaque a Doctore Martino digressi, Archiepiscopo Treverensi dicunt, Martinum pollicitum esse, se sua permissurum Concilio, in Articulis nonnullis, interimque taciturum de iisdem. Quod Doctor Martinus ne quidem cogitarat, ut qui neque monitis nec comminationibus ullis induci unquam potuerit, ut vel negare vel hominum iudicio submittere vellet Libellos suos, quos claris &apertis Scripturis testimoniis muniisset, nisi convinceretur ex sacris literis &evidentibus rationibus se errasse.
Accidit ergo singulari Dei munere, ut Trevernsis Archiepiscopus Doctorem Martinum evocaret, eum coram auditurus, Ubi cum diversum intellexisset, quam Peutingerus et Badensis dixissent, affirmavit, non magno redempturum, nisi audivisset eum: Alioqui enim se statim Caesarem aditurum fuisse, dicturumque quae retulissent Doctores.