Latin · ~7 min
Lines 1.120-1.124
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.120-124
Not analysed yet
Egit vero Treverensis Archiepiscopus clementissime cum Doctore Martino, primo, remotis omnibus Arbitris, cum de Caesaris &Imperii, tum de Concilii iudicio. In quo colloquio Doctor Martinus nihil caelavit Treverensem, affirmans, parum tutum fore, tantam rem illis permittere, qui sub fide publica evocatum, novis mandatis agressi, damnassent suam sententiam, &Bullam Papae approbassent.
Deinde admisso etiam Amico, petivit Treverensis Archiepiscopus a Doctore Martino remedia, quibus huic causae occurri possit, Respondit Lutherus, Meliora non esse remedia, quam de quibus Gamalio Act. 5. dixisset, teste S. Luca, Si ex hominibus consilium aut opus hoc est, dissolvetur, Si vero ex Deo est, dissolvere non poteritis. Hoc posse Caesarem &Imperii ordines scribere ad Pontificem Romanum, se certo scire, si hoc suum propositum ex Deo non sit, intra triennium imo biennium sponte sua periturum.
Dicenti Treverensi, quid esset facturus, si decerperentur Articuli concilio submittendi? Respondit Lutherus: Modo non sint hi, quos Concilium Constantiense damnaverit. Ait Treverensis, Se vero timere, eos ipsos futuros. Atqui inquit Lutherus, de eiusmodi tacere neque possum neque volo, ut qui certus sum, iis Decretis verbum Dei damnatum, Ideo vitam &caput potius amissurus sum, quam tam clarum verbum Domini deserturus.
Treverensis videns Doctorem Martinum Dei verbum iudicio hominum nequaquam submissurum, clementer eum dimisit, Rogantique ut curaret sibi commeatum clementem a Caesarea Maiestate, respondit: Se rem probe curaturum, &renunciaturum.
Neque ita multo post, Officialis Treverensis, praesenti Cancellario quondam Macimiliani, a Secretis Caesaris, Doctori Martino in diversorio suo, mandato Caesaris dixit, Quia tam multipliciter a Caesarea Maiestate, Electoribus, Principibus, et Ordinibus Imperii frustra commonefactus, ad cor &unitatem noluerit redire, reliquum esse, ut Caesar (ut Advocatus fidei Catholicae) procedat. Ergo mandatum Caesaris esse, ut intra viginti unum dies hinc ad securitatem redeat, sub conductu publico, &libere ipsi servando, neque vel praedicando vel scribendo, in itinere populum commoveat.