Latin · ~8 min
Lines 1.125-1.132
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.125-132
Not analysed yet
Quo audito, Doctor Martinus modestissime respondit, Sicuti Domino placuit, ita factum est, Sit nomen Domini benedictum. Deinde addebat, Se supplicem, primum omnium, Sereniss. Caes. Maiestati, Principibus, &reliquis Imperii Ordinibus gratias agere, quam posset maximas, pro tam benigna &clementi audientia, proque conductu libero et servato et servando. Neque enim se quidquam desiderasse in eis, nisi reformationem per scripturam sanctam, a se tantopere flagitatam. Alioqui pro Caesarea Maiestate &Imperio passurus omnia, vitam &mortem, famam &infamiam, nihilque sibi prorsus reservaturum, nisi unicum verbum Domini liberum, ad confitendum &testificandum illud: Postremo, Caesareae Maiestati, &toti Imperio se humillime tum commendans, tum subiiciens.
Postridie igitur, hoc est, feria sexta post Iubilate, die Aprilis vicesima sexta, salutatis Patronis &amicis, qui eum frequentissime convenerant, sumpto ientaculo hinc abiit, ad horam ante Meridiem decimam, comitatus &ab iis, qui huc venientem prosecuti sunt, Quem Caspar Sturm Caduceator post aliquot horas secutus, Oppenheim invenit, Prosecuturus vocali mandato Caesaris Caroli.
PRAECATIO Lutheri Quotidiana &solita.
Confirma Deus hoc in nobis quod operatus es, &perfice opus tuum, quod incepisti in nobis, ad gloriam tuam, Amen.
Philippus Melanthon Ad Auditorium Scholae Vuittebergensis, Anno 1546. De obitu Lutheri.
Haec Sequentia D. Philippus Melanthon hora nona ante prandium, cum convenissemus ad auscultationem Epistolae Pauli ad Romanos, publice recitavit, commemorans, se hoc ex consilio aliorum Dominorum facere, eam ob causam, ut nos admoniti de rei veritate, (quia scirent multas fabellas hinc inde de morte Lutheri vagaturas esse) figmenta illa sparsa non amplecteremur.
Optimi Adolescentes, Scitis nos suscepisse enarrare Grammaticam Explicationem Epistolae ad Romanos, in qua continetur vera doctrina de Filio Dei, quam Deus singulari beneficio hoc tempore nobis per Reverendum Patrem &Praeceptorem nostrum amantissimum, Doctorem Martinum Lutherum patefecit.
Verum hodierno die, tam tristia huc sunt scripta, quae ita auxerunt dolorem meum, ut nesciam an possim posthac in hisce scholasticalibus pergere: Haec autem consilio aliorum Dominorum ideo volo vobis commemorare, ut sciatis, quomodo res vere se habeat, ne vel ipsi falsa de hoc casu spargatis, neve aliis fabellis hinc inde (ut solet fieri) sparsis fidem habeatis.