Latin
Lines 1.70-1.73
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.70-73
Not analysed yet
Ex eo Principum coepit deliberatio, quam ita reddidit Officialis Treverensis: Etsi iam tu, Martine Luthere, ex mandato Caesareo satis intelligere potueris, ad quid accersitus sis, &ea de causa iam indignus, cum longior cogitandi mora detur, Tamen ex ingenita clementia, Caesarea Maiestas diem unum indulget meditationi tuae, ut cras in horam eandem coram compareas, ea conditione, ne scriptam sententiam tuam proponas, sed verbis exequaris.
Post haec D. Martinus per Faecialem redditus est hospicio suo. In qua re non fuit praetereundum, quod inter eundum ad audiendum Caesaris mandatum, &cum iam esset in ipso principum consessu Lutherus, ab aliis, alia voce, commonebatur, ut esset forti animo, ut viriliter ageret, ne timeret eos, qui corpus tantum possent occidere, animam non possent, sed potius metueret sibi ab eo, qui posset &corpus &animam mittere in gehennam. Item: Cum steteritis ante Reges, nolite cogitare quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora, &c.
Sequenti feria quinta, post quartam pomeridianam, venit Faecialis, &assumptum D. Martinum in Curiam Caesaris perduxit, ubi propter Principum occupationes ad sextam usque mansit, expectans in magna hominum frequentia, seipsam conterente prae turba, Cumque consessus factus esset, &Doctor Martinus astaret, prorupit Officialis in haec verba.
Hesterno vesperi Caesarea Maiestas hanc horam tibi dixit Martine Luthere, Quandoquidem Libros, quos heri recensuimus, tuos esse palam recepisti. Coeterum ad quaestionem, An quidquam eorum irritum haberi velles, aut omnia probares quae confiteris? deliberationem petiisti, quae nunc finem habet, Etiamsi iure impetrare non debueras longius cogitandi spacium, qui tanto tempore scivisti, ad quid vocareris. Et fidei negotium tam certum omnibus esse conveniebat, ut quisque quocunque tempore postulatus, rationem eius certam &constantem reddere possit, nedum tu tantus &tam exercitatus Theologiae professor. Age, tandem responde Caesareae postulationi, cuius benignitatem in impetrando cogitandi spacio sensisti. Vis ne libros tuos agnitos omnes tueri? an vero quidquam retractare? Haec latine &germanice dixit Officialis.