Latin · ~8 min
Lines 1.74-1.78
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.74-78
Not analysed yet
Respondit Doctor Martinus, &ipse latine &germanice, quanquam suppliciter, non clamose, ac modeste, non tamen sine Christiana animositate et constantia, &ita, ut cupierint Adversarii orationem &animum abiectiorem. Sed multo cupidissime expectarunt Revocationem, cuius spem, expetito deliberandi spatio, nonnulli conceperant.
Sic autem respondit.
Serenissime D. Imperator, Illustrissimi Principes Clementissimi Domini, ad praefixum mihi hesterno vesperi terminum obediens compareo, per misericordiam Dei obsecrans, serenissima Maiestas vestra, Dominationesque vestrae illustrissimae, dignentur causam hanc (ut spero) iustitiae &veritatis clementer audire. Atque si per imperitiam meam vel dignos titulos cuiquam non dedero, vel quocunque modo in mores gestusque aulicos peccavero, benigniter ignoscere, ut homini non in Aulis, sed in angulis Monachorum versato, qui nihil aliud de me testari possum, quam ea simplicitate animi hactenus me docuisse &scripsisse, ut tantum gloriam Dei, &sinceram fidelium Christi institutionem spectarem.
Serenissime Imperator, Illustrissimi Principes, Clementissimi Domini, Ad duos illos Articulos heri per Serenissimam Maiestatem vestram mihi propositos, scilicet: An libellos recensitos, &nomine meo evulgatos agnoscerem meos? &in his defendendis perseverare aut revocare velim? Dedi paratum &planum meum responsum, super Articulo priore, in quo adhuc persisto, persistamque in aeternum, Esse videlicet eos libros meos, meoque nomine a me evulgatos, nisi forte interim acciderit, ut aemulorum vel astutia, vel sapientia importuna quidquam in illis mutatum, aut depravate excerptum sit. Nam aliud plane non agnosco, nisi quod mei solius est, &a me solo scriptum, citra omnis cuiusvis industriae interpraetationem.
Ad alterum vero responsurus, rogo, Serenissima Maeistas vestra, &Dominationes vestrae dignentur animum advertere. Libros meos non esse omnes eiusdem generis: Sunt enim aliqui, in quibus pietatem fidei &morum adeo simpliciter &Evangelice tractavi, ut ipsimet Adversarii cogantur eos confiteri utiles, innoxios, &plane dignos lectione Christiana. Sed &Bulla, quanquam saeva &crudelis, aliquot meos libros innoxios facit, licet &hos damnet, iudicio prorsus monstrifico. Si itaque hos revocare inciperem, obsecro, quid facerem, nisi quod unus ex omnibus mortalibis eam veritatem damnarem, quam Amici &Inimici pariter confitentur, solus omnium confessioni concordi reluctatus?