Latin · ~9 min
Lines 1.79-1.83
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.79-83
Not analysed yet
Alterum genus est, quod in Papatum &doctrinam Papistarum invehitur, tanmquam in eos, qui suis &doctrinis &exemplis pessimis, orbem Christianum utroque malo, &spiritus &corporis vastaverunt, Nam neque negare id, neque dissimulare quisquam potest, cum experientia omnium &universorum quaerimonia testes sint, per leges Papae &doctrinas hominum conscientias fedelium miserrime esse illaqueatas, vexatas &excarnificatas, tum res &substantias, praesertim in hac inclyta Germaniae natione, incredibili Tyrannide devoratas, deverarique adhuc sine fine indignisque modis: cum tamen suismet legibus ipsi caveant, (ut dist. 9. &25. q. 1. &2.) Ut Papae leges &doctrinae Evangelio aut Patrum sententiis contrariae, pro erroneis &reprobis habeantur.
Si igitur &hos revocavero, nihil aliud praestitero, quam ut Tyrannidi robur adiecero, &tantae impietati iam non fenestras, sed valvas aperuero, grassaturae latius &liberius quam hactenus unquam ausa fuerit, &fiet huius meae revocationis testimonio, licentiosissimum impunitissimumque nequitiae illorum regnum, misero vulgo longe intolerabilissimum, &tamen roboratum &stabilitum, praesertim si iactatum fuerit, id a me factum authoritate serenissime Maiestatis vestrae, totiusque Romani Imperii. Quantum ego Deus bone, tum fuero operculum nequitiae &Tyrannidis.
Tertium genus eorum est, quos in aliquos privatos &singulares (ut vocant) personas scripsi, in eos scilicet, qui Tyrannidem Romanam tueri, &pietatem a me doctam labefactare moliti sunt. In hos confiteor me fuisse acerbiorem, quam pro religione aut professione deceat, neque enim me Sanctum aliquem facio, neque de vita mea, sed de doctrina Christi disputo.
Neque hos revocare mihi est integrum, quod ea revocatione iterum futurum sit, ut Tyrannis &impietas meo patrocinio regnent, &saeviant in populum Dei violentius, quam unquam regaverint.
Tamen quia Homo sum &non Deus, alio patrocinio meis libellis adesse non possum, quam ipse Dominus meus Ihesus Christus affuit suae doctrinae, qui cum coram Hanna de sua doctrina fuisset interrogatus, &alapam a ministro accepisset, dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si Dominus ipse, qui sciebat sese errare non posse, non detrectavit testimonium adversus suam doctrinam audire, etiam a vilissimo servo, quanto magis ego sex, non nisi errare potens, debeo expetere &expectare, si quis testimonium reddere velit adversus meam doctrinam.