Latin · ~8 min
Lines 1.84-1.89
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.84-89
Not analysed yet
Itaque rogo per misericordiam Dei, Sereniss. Maiestas vestra, Illustrissimeque Domnationes vestrae, aut quicunque tandem, vel summus vel infimus possit, reddat testimonium, convincat errores, superet scripturis Propheticis &Apostolicis, paratissimus enim ero, si edoctus fuero, quemcunque errorem (r)evocare, eroque primus, qui libellos meos in ignem proiiciam.
Ex his arbitror liquidum fieri, me satis curasse &ponderasse discrimina &pericula, seu studia &dissensiones, meae doctrinae occasione in orbe excitata, de quibus heri graviter &fortiter admonitus fui. Mihi plane omnium iucundissima facies ista in rebus est, videre ob verbum Dei studia &dissensiones fieri, Is enim est verbi cursus, casus &eventus, Nam dicit, Non veni pacem mittere sed gladium, Veni enim separare hominem adversus patrem &c.
Proinde cogitandum nobis est, quod Deus noster sit mirabilis &terribilis in consiliis suis, ne forte id, quod tantis studiis tentatur, si a damnato verbo Dei exordiamur, vergat postea potius in intolerablie malorum diluvium, &quod cavendum sit, ne Adolescentis huius optimi Principis Caroli (in quo post Deum multa spes est) infaelx &inauspicatum fiat Imperium.
Possem locupletius Exemplis scripturae, de Pharaone, Rege Babylonis, &Regibus Israel rem declarare, qui tum sese maxime perdiderunt, cum sapientissimis consiliis sua Regna pacificare &stabilire studuerunt. Ipse est enim qui compraehendit astutos in astutia sua, &subvertit montes antequam cognoscant. Itaque timere, Dei opus est.
Non haec dico, quod opus sit mea vel doctrina vel admonitione tantis verticibus, sed quod obsequium meae Germaniae debitum subtrahere non debuerim. Et his me Sereniss. Maiestati vestrae, Dominationibusque vestris commendo, humiliter rogans, ne patiantur studiis Adversariorum me sibi sine causa reddi invisum. DIXI
His dictis, Orator Imperii increpabundo similis, dixit, eum non ad rem respondisse, nec deberi in quaestionem vocari, quae olim in Conciliis essent damnata, &definita, Ideo ab eo peti simplex &non cornutum responsum, An velit revocare vel non?