Latin · ~9 min
Lines 1.90-1.95
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.90-95
Not analysed yet
Hic L U T H E R U S, Quando ergo Sereniss. Maiestas vestra, Dominationesque vestrae simplex responsum petunt, dabo illud, neque cornutum neque dentatum in hunc modum: Nisi convictus fuero testimoniis scripturarum, aut ratione evidente, (nam neque Papae neque Conciliis solis credo, cum constet ea errasse saepius, &sibiipsis contradixisse) victus sum scripturis a me adductis, captaque est conscientia in verbis Dei, revocare neque possum neque volo quidquam, cum contra conscientiam agere, neque tutum sit neque integrum.
Hie stehe ich /Ich kan nicht anders /Gott helff mir. Amen. (sic)
Orationem hanc a Doctore Martino habitam, in consultationem deduxerunt Principes. Examinatam convellere coepit Officialis Treverensis hoc modo.
Immodestius tu Martine respondisiti, quam tuam personam deceat, &adeo non ad propositum, Libros varie partiris, verum ita, ut ad interrogationem nihil faciant omnia. Quod si eos recantasses, in quibus errorum tuorum magna pars est, haud dubie Caesarea Maiestas, &ingenita clementia, reliquorum, qui boni sunt, persecutionem non toleraret. Atqui tu, quae universale Constantiense Concilium damnavit, ex universa Germanica natione congregatum, resuscitas, &per scripturam vinci vis, in quo vehementer deliras. Quid enim attinet novam Disputationem celebrare de rebus per tot secula ab Ecclesia &Concilio condemnatis? Nisi forte cuivis de quocunque ratio reddenda est. Quod si semel pervicerit, ut scripturis convincendus sit, quicunque Conciliis &Ecclesiae sensis contradicit, nihil habebimus in Christianitate certum vel determinatum.
Et haec causa est, ob quam Caesarea maiestas a te petit responsum simplex, ac planum, aut negativum aut affirmativum. Num vis omnia tua pro catholicis tueri? An vero quidquam ex eis revocare?
Ibi rogavit Doctor Martinus, ne se contra conscientiam a sanctis scripturis captam &impeditam, sine contradicentium manifestariis argumentis, ad revocandum cogi pateretur Caesarea Maiestas. Responsum quod petitur non cornutum, sed simplex &rectum. Neque se aliud habere, quam quod ante quoque dedisset: Nisi sufficientibus argumentis, conscientiam ab illis, quos ipsi vocant, erroribus captam, explicarent Adversarii, nec se posse ex retibus abire, quibus esset involutus. Non protinus vera esse, quaecunque Concilia statuerunt, imo errasse Concilia, &sibiipsis saepe contraria definiisse, propterea non valere contradicentium argumentum. Se posse ostendere, quod Concilia erraverunt, revocare non posse, quod sedulo palam expressum sit in scriptura.