Latin
DE PROVIDENTIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 40
Unproofread scanNot analysed yet
Haec non possunt fieri, nisi in corpore sphaerico. Necesse est igitur coelum esse sphaericae figurae. Tertium argumentum est corum, qui proprie Physici dicuntur, hoc est, materiam considerantes. Non admittendum est uacuum, ut postea ostendetur. Miro enim ordine corpora mundi ita connexa &copulata sunt, ne diuulsa dilabantur. Si autem coelum haberet superficiem planam, triangulam, aut quadratam, aut aliquam eius generis, necesse esset in motu seu conuersione coeli uacuum accidere, Est igitur figurae Sphaericae. Quis est motus mundi? De partibus ordine dicetur. Nunc de coelo dicendum est: Coelum moueri motu circulari, quod ijsdem argumentis confirmatur, quae iam recitata sunt de figura. Nam corpori spaericae figurae conuenit motus circularis. Et oculi sunt testes, coelum circumagi uiginti quatuor horis. Sed hic aliqui disputarunt moueri terram, &dicunt nec octauam sphaeram, nec Solem moueri, cum quidem caeteris coelestibus orbibus motum tribuant, Terram etiam inter sidera collocant. Extat adhuc liber Archimedis de numeratione arenae, in quo narrat Aristarchum Samium hoc paradoxum dorm tradidisse, Solem stare immotum, &terran circumferri circa solem. Etsi autem artifices acuti multa exercendorimingeniorum causa quaerunt, tamen sciant iuniores non uelle eos talia adseuerare. Ament autem in prima institutione sententias receptas comnuni artificum consensu, quae minime sunt absurde, &ubi intelligunt ueritatem a Deo monstratam esse, reuerenter eam amplectantur, acquiescant in ta, &Deo gratias agant aliquam accendenti lutem, &seruanti in genere humano. Deinde considerent, quis ad Deum aditus sit per eam lucem, &quonodo uita regenda &iuuanda sit agnitione ueritatis. Quanquam autem rident aliqui Physicum tesimonia diuina citantem, tamen nos honestum esse censemus, philosophiam conferre ad coelestia licta, &in tanta caligine humanae mentis autoritaten diumam consulere, ubicunque possumus. Psalnus clarißime adfirmat, moueri solem: Soli posuit iabernaculum n ipsis, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exultat ut gigas ad currendan uiam suam. Ab extremo coelorum egressus cius, &reuolutio eius ad extremum eorum. Hoc testimonio perspicuo de sole contenti simus. De Terra alius Psalmus inquit: Qui fundauit terram super stabilitatem suam, non mouebitur in aeternum &semper. Et Ecclesiastes in primo capite inquit, Terra autem in aeternum stat, oritur Dig tur Sol &occidit, &ad locum suum tendens ibi oritur. Et inter miracula recensetur, quod Deus Solem uoluit consistere, Item regredi. His diuinis testimonijs confirmati, ueritatem amplectamur. Et quamuis eluduntur physica argumenta, quae ostendunt terram non moueri, tamen aliqua in promptu teneamus, quae moderate iudicantibus, &ueritatem amantibus, satis faciunt.