Latin
DE PROVIDENTIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 41
Unproofread scanNot analysed yet
Primum, In circuli circumuolutione constat manere immotum centrum, Sed terra est in mundi medio, ac uelut centrum mundi. Est igitur immota. Hoc argumentum &Macrobius ex Cicerone recitat. Multae sunt autem confirmationes Mino ris sumptae ab apparentijs, uidelicet a stellarum conspectu, ab aequinoctijs, inc rementis &decrementis dierum &noctium, &ab Ecclipsibus. Nam si terra non est in medio uniuersi, obtinebit necessario horum situum aliquem. Primus, Aut est collocata extra axem mundi, Sic tamen, ut aequaliter distet ab utroque polo, hoc est, ut sit in plana superficie aequinoctialis. Secundus, Aut est quidem sita in axe mundi; sed extra superficiem planam aequatoris, hoc est, alteri polorum propior est. Tertius, Aut neque in axe mundi sita est, neque in plano aequatoris. In primo situ haec sequerentur absurda, pro diuersa terrae collatione in alijs atque alijs locis plani aequatoris. Primum, In sphaera recta nunquam fieret aequinoctium, quia Horizon nunquam secaret terram in duo equalia. Setundum, In obliqua sphaera alicubi nullum esset equinoctium, alicubi esset quidem aequinoctium, sed non in medio Parallelo, inter duo Tropica, id est, nin essent in aequinoctiali, sed in alio minore Paralelo circulo, propiore alterutri Trapico puncto. Tertium. Tempus ab ortu ad meridiem, non sset equale tempori à meridic ad occasum solis. Quartum. Magnitudines ac interualla siderum inoriente &occidente non uiderentur aequalia. In secundo situ haec sequerentur absurda, si terra in axe quidem, sed non in medio posita esset. Primum. In omni climate planum Horizontis ecaret coelum in duas inaequales partes, exceptis locs habentibus sphaeram rectam. Ergo &Zodiacus diuideretur in duos inaequales arcus, &sic alicubi plus, alicubi minus sex signis de zodiaco conspiceretur supra Horizontem, quod est contra omnem experientiam. Secundum. Vmbrae aequinoctiales orientis &occidentis solis, non congruerent ita, ut in una recta lina εδ ἐυθείας fierent, Nec umbra orientis Solis die solstitiali rectam lincam constitueret cum imbra solis occidentis die brumali, &econtra. In tertio situ, uidelicet, Si neque in axe mundi sita esse, neque in plano aequatoris, sequerentur eadem absurda Dig absurda, quae in prioribus duobus enume rata sunt. Postremo generaliter, ubicunque ponatur terra extra medium, confunderetur ratio aequalis incrementi &decrementi dierum &nectium. Nec semper fierent eclipses Lunae, etiam cum ex diametro opposita esset soli, quia terra non sita in medio mundi non obijceret suam umbram Lunae.