Latin
99.1 to 99.5
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 99.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut autem tres superiores tantum occidunt occasu uespertino, &oriuntur ortu matutino: Ita econtra, Luna occidit tantum occasu matutino, &oritur ortu uespertino, propter celeritatem suam, qua longe uincens Solis cursum, assequitur eum po stremis diebus mensis, quibus mane ante Solis ortum ipsa aliquandiu conspicitur uicina Horizonti, donec propius accedens tota occultatur. Deinde post coniunctionem à Sole digressa uesperi post Solis occasum iterum incipit emergere, idque alias serius, alias maturius, ut supra dictum est. Sed hic etiam consideranda est differentia: Reliqui quinque Planetae à uicino Sole ita obscurantur, ut ipsi quidem suum lumen non amittant, sed tantum splendore lucis solaris obruantur &tegantur, Sed Luna accedens ad Solem propius, non modo uincitur copia lucis solaris, sed etiam lumen suum amittit, hoc est, illam partem sui corporis, quae ium luce solari perfusa est, totam ipsi Soli obuertit, &i er ad nos alteram partem luce carentem conuertit. shutd Ita fit, ut Luna circa coniunctionem nostris oculis utin prorsus subtrahatur. udi! Sed duo inferiores, Venus &Mercurius, omgrea nes has differentias ortuum &occasuum recipiunt &praeterea etiam more trium superiorum omnes alias uices stationum, recti incessus, &reciprocationis obeunt, cum ut supra dictum est, ita ad Solis propinquitatem alligati sint, ut ab eo fere non longius digredi poßint, quam quanta est epicyclorum amplitudo. Perbetuo igitur quasi satellites, qui ministerio &custodiae corporis Regij praefecti sunt. circa Solem uersantur, &modo ad eum accedunt, tanquam mandata accepturi, aut ministerium aliquod praestaturi, modo rursus ab eo excurrunt, quasi speculandi causa emißi, ut uiae pericula explorent, Vnde tamen, ne longius à Regis custodia euagentur, mox iterum quasi reuocati ad Solem approperant. His acceßibus &receßibus binos ortus &occasus in unaquaque reuolutione epicycli absoluunt, hoc uidelicet ordine. Quando post longißimam digreßionem in dextro, hoc est, occidentali latere epicycli, ascendentes ad Solem accedunt, dicuntur προκγούμδνοι &ὤι& minuti lumine, Quo tempore etiam recto cursu incedunt, &ad apogeon epicycli sui simul &ad Solem contendentes, ante ipsius ortum conspiciuntur tam diu, donec metas illas attingunt, ultra quas progreßi, ui luminis solaris tecti occultantur. Hic est occasus Matutinus, praecedens ipsorum cum Sole coniunctionem, sub quam etiam epicyclorum suorum apogea attingunt, &ὑπσπγα dicuntur.