Latin
v
Melanchthon, Initia doctrinae physicae v
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim propterea abijcienda est doctrina certa &utilis uitae de multis rebus, etiamsi multa ignoramus. simo sciamus uere Dei uoluntatem esse, ut in mundi opificio uestigia ipsius aspiciamus, &res nobis utiles ad uitam tuendam eligamus. Praeparemus etiam nos ad illam aeternam Academiam, in qua integram Physicen discemus, cum ideam mundi nobis architectus ipse monstrabit. Illis uero iam respondebo, qui hęc Aristotelica initia derident tanquam tenuia &ieiuna. Fateor esse maximi operis, &lissimae doctrinae, ut ita dicam, exiguum uestibulum. Nam integra Physica, quantam in hac uita possident homines, est ille totus Artium orbis, qui continet artem Medicam &Mathemata, unde multas demonstrationes de Figuris &motibus corporum sumi necesse est. Sid ut caeterae artes à paruis initijs extruuntur, ita haec Aristotelica sunt alterius magni operis, scilicet, integrae Physicae semina. Nam etiamsi maior lux in mentibus nostris fulgeret, &altius introspici natura posiet, tamen doctrina à paruis initijs inchoanda esset.