Latin
viii
Melanchthon, Initia doctrinae physicae viii
Unproofread scanNot analysed yet
Nec in re manifesta longiorem refutationem addam, Sed iuniores potius hortabor, ut uniuersam hanc Philosophiam ament, &partes ordine discant, &in discendo iudicium adhibeant, qui Scriptores legendi sint, Non enim à Democrito aut Epicuro, aut alijs, qui usitatam doctrinam corrumpunt, ars petenda est. Eligatur &rerum doctrina, omissis inanibus cauillationibus, quales etiam haec recentior aetas miscuit communi doctrinae non paucas. Studeamus &genere sermonis proprio uti, &non alieno à linguae latinae cosuetudine. Nam qui recte loqui student, res intuentur, quibus nomina attributa sunt.