Latin
vi
Melanchthon, Initia doctrinae physicae vi
Unproofread scanNot analysed yet
Arbitror &primum Parentem generis humani sedentem in cespite inter fragrantes frutices in umbra patulae arboris, Habelo suo hanc exiguam doctrinam initio tradidisse, &monstrasse ordinem &positum coeli, stellarum, Aeris, Aquae &Terrae, et discrimina naturae aethereae seu coelestis, &corporum mutabilium non mixtorum, quae nos elementa uocamus, docuisse etiam quae sint anni &mensium spacia &metae, &monuisse, haec corpora non casu ita confluxisse, sed à Deo condita, &ordine collocata esse, &quidem uelle eum agnosci suam in huius machinae &nostri generis conseruatione praesentiam. Deinde ostendisse discrimina elementorum &qualitatum, &sapientiam Dei laudasse, qui ut uarietatem pene infinitam effectionum in elementis &mixtis includeret certis metis, sparsit in materiam inferiorem quatuor qualitates primas, quae propemodum omnes in hac materia effectiones gubernant. Deinde iussisse obseruari, quae in quibus corporibus excellant, quomodo harum harmonia &consensus in nostris corporibus tuendus sit, Postea iussisse, ut hominis naturam consideraret, cuius miranda est uarietas.