Latin
vii
Melanchthon, Initia doctrinae physicae vii
Unproofread scanNot analysed yet
In eodem corpore dissimilima membra &materia &usu fabricata sunt Organa praecipua nutritionis, Sensus, Cor sedes affectuum, Cerebrum &tota pars ratiocinatrix, ®ina Voluntas, quae sua quadem libertate eligit aut reijcit ea, quae sensus ostendunt, &frenare aliquo modo externorum membrorum motus potest. Ne harum partium uiribus &officijs, &de disciplina, cum disputaret, doctrinam non angustam, nec dissimilem his nostris pagellis tradidisse eum, etiam prophetica monumenta ostendunt. Etsi igitur multi haec initia tanquam tenuia aspernantur, tamen cum semina sint amplissimae doctrinae, necessaria esse, bonae mentes intelligunt.