Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 204
Unproofread scanNot analysed yet
mixtis, in quibus aerea humiditas, seu plus seu minus terreae naturae exuberanti, &coelesti aut igneo calore vstae, ac velut torrefactae permixta est, vt sentimus olere fumantia ligna, quae alioqui sunt sine odore Ideo sic Aristoteles confert inter se odores &sapores, vt dicat, in odore dominari siccitatem, Humiditatem verò in saporibus. Et in Problematum libro mquit: τα πυρουμενα πῶς τῶν ὑγρότητα ΚΚόντων ὀλίγην, ευώδη γίνεται. Vsta, quae modicam habent humiditatem, fiunt fragrantia. Sed tamen prorsus arida, quae sunt, vt Aristoteles nominat, ἀχυμα non sunt odora, vt Lapides; tametsi in his &frigiditas &ariditas causae sunt, ne insint odores. Non enim gigni odor potest, nisi calor substantiam defecatam terreae &aereae naturae, resoluat &expellat. Itaque fragrantia omnia, etiamsi sunt natura frigida, vt Rosae &violae, tamen odore ipso leuiter calefaciunt. Hinc ratiocinari possumus, quare in Oriente res nascantur odoratiores, quia ea loca calidiora sunt. Hinc &ratio sumenda est, quare dulcia minis sint odorata, quia sunt humidiora. Contrà verò magis fragrantia sunt, in quibus aliquid inest acrimoniae.