Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 230
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim motus, quo sibi ipsi quispiam conscius irascitur, propter admissam turpitudinem, ac sese punit, &simul veretur alis; rum iudicia. Dixi autem supra, ideo diuersos affe ctis, suaues &molestos nobis insitos esse, vt molesti sint vindices scelerum, ac poenae faciant conspectius discrimen inter rectè facta, &secus facta. Quamobrem &rectè dictum est ab Euripide: In Pudentiam morbum esse maximum hominum, &δεα μεγίστη νοσων ἐν ἀυθρώποις. Ideo enim pudor attributus est naturae hominum, vt &frenum sit hominibus, ne turpia faciant, &sit vindepostea, si fecerint. Verecundia, est habitus metuentis turpitud nem &indignantis, admissa turpitudine. Misericordia, est tristicia, propter alienas mis serias orta. Inuidentia, est tristicia, propter alterius felicitatem orta. Zelus, est mixtus affectus ex amore &ira, cum videlicet amans aliquid, irascitur illi, à quo laeditur res amata. Vt Helias Zelo interficit Pseudoprophetas. videlicet amans Deum, vehementer indignas tus est hostibus Dei. Sic iustus gubernator debet ardere Zelo, hoc est, amore iusticiae, &indignatione aduersus improbos. Similis affectus est Zelotypiu, cum amans coniugem irascitur alienanti.