Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 231
Unproofread scanNot analysed yet
Επιχαιρεκακία, contrarius affectus est gelos mixtus ex odio &gaudio. Est enim odium virtis tis, &laetari calamitate bonorum &succeßibus sceleratorum; vt Diaboli propriè sunt ἐπιχαιρῦν κακοι, qui laetantur calamitatibus Ecclesiae &saeuitiam in imbecilliorem naturam hominum exercent, nulla spe vtilitatis suae, tantum odio Dei. Et imitantur Diabolos multi, vt Semei laetatur exilio Dauidis, &venenatißimis sarcasmis calamitatem ei exprobrat. Recensui aliquot nomina affectuum, vt conso derari discrimina &caussae vtcunque poßint. Sunt autem caussae, obiecta &cor, sed cognitio obiectorum, vt supra dixi, motum cordis antecedit. Ergo cum apprehendimus obiectum, &iudieamus bonum aut malum esse, Spiritus moti in cognitione, feriunt cor, quod quasi ictum &puistùm cietur, &aut expetit obiectum, aut fugit. Talis est enim copulatio virium naturae, vt motus cor dis respondeant cognitioni, vt rebus cognitis, vel acquiescat homo, vel poenam &destructionem sentiat. Ac dixi supra, ipsam cordis substantiam affectuum fontem esse. Multum igitur refert, quale sit temperamentum cordis. Calidius &siccius, celerius &vehementius incenditur ira. Seiendum &hoc est, Alios humores cieri alijs affectibus.