Latin
DE IMAGINE DEI
Melanchthon, Liber de anima 306
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus autem patefactiones Dei intueamur, qui postquam in tantas miserias incidimus, tamen immensa bonitate nobis opem tulit, Filio pro nobis deprecante. Hic igitur Filius aeterni Patris, Domnus noster Iesus Christus nobis donatus est, vt fieret victima pro nobis, &placaret iram aeterni Patris, &sit Sacerdos perpetuus, colligens Ecclesiam voce Euangelij, in qua decretum de reconciliatione patefecit, quod &ipse cum sit λόγος aeterni Patris, in mentibus nostris effatur, &ostendit nobis Patrem placatum, ac Spiritum sanctum effundit in corda nostra, vt vero amore &laeticia cum aeterno Patre &ipso copulemur. Ita restituitur in nobis vita &iusticia aeterna, &renouatur imago Dei, verbo lucente in mente, vt agnitio Dei sit clarior &firmior, &Spiritu sancto accendente motus congruentes cum Deo in voluntate &corde. Sicut Paulus inquit ad Corinthios: Nos retecta facie fulgorem Domini intuentes, velut in eandem imaginem transformamur à claritate in claritatem, tanquam à Domini spiritu.