Latin
DE IMAGINE DEI
Melanchthon, Liber de anima 307
Unproofread scanNot analysed yet
Id est, In vera conuersione agnito filio consolante nos, &ostendente miscricordiam aeterni patris agnoscimus iam praesentiam Dei non manemus in dubitatione, an Deus nos curet, sed ma gis magisque ad Verbi id est, Filij lucem transformamur, Spiritu sancto confirmante assensionem, seufidem in cordibus nostris, &accendente motus colgruentes verbo. Et vt est ordo cognitionis &voluntatis in nobis, ita λόγος ostendit reconciliatio? nem Patris, &Spiritus sanctus accendit laetitiam, vt inuocare Deum poßimus, cofirmat assensionem. &accendit atios motus ipsi congruentes. Ita Athas nasius inquit, Renouari imaginem vt filio similis fiat, &in quocunque Spiritus sanctus est, in eo est per Verbum. Haec in quotidiana inuocatione disce da sunt, &consideranda testimonia Dei, nobis exhibita, &celebranda est vera graticudine ipsius bonitas. Nomino igitur imaginem Dei, potentias animae, sed lucente in eis Deo. Eritque tum demum perfecta imago, cum in coelesti Ecclesia erit Deus omnia in omnibus. Omitto rixam, vtra potentia praecellat, cognoscens, an voluntas. Pariter enim regere caeteras vires debent. Et quamuis voluntas est praestantior, quia velut rex eligit deliberata, aut reijcit, ta men non habet tyrannicum imperium, sed recto ul dicio obtemperare debet. Suntque reipsa vna substantia, Incellectus &Voluntas, Sed genera actionum diuersa sunt. Noticia Clodij manet in Cicerone eadem, Sed aliàs amat, aliàs odit eum. DE IMMORTALI