Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 110
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicam ingenue, quanquam nulla in re suauius acquiesco, quàm in cogitatione doctrinae &actionum Pauli &similium uirorum: tamen amplitudo rerum me mouebat, ut aliud Argumentum po tius quaererem: Vt enim Paulinae disputationes atque actiones, uniuersam Ecclesiam complexae sunt, ita de eis perspicue dici non potest, nisi religionis exor dia, incrementa, &pleraque certamina repetantur. De his tantis rebus, quoties Paulus ipse concionatur, superari se magnitudine earum fatetur, easque nulla eloquentia satis explicari posse testatur. Cum autem sic iudicarit uir tantus, qui erat uerius, quàm Pericles orator tonans, fulgurans, &in mentibus auditorum aculeos relinquens, ardebat enim diuino motu atque adflatu: Quid nos in hac imbecillitate nostra, dignum hac maiestate rerum dicere possumus? Ac ille quidem sese uocat εκτρωμα, hoc est, foetum immaturum atque imbecillem, non parem caeteris Apostolis. Sed tamen illustribus testimonijs uocatus ad docendi munus, diuinitus ad eam militiam instructus erat. Nos multo iustius agnoscamus nos ἐκτρώματα esse, hoc est, rudes &informes massas, abortu editas, immaturas, pollutas.