Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 111
Unproofread scanNot analysed yet
Ego igitur de mea imbecillitate cogitans, aliud argumentum institueram. Sed me amici ad Paulum, hac oratione reuocabant. Quod etsi haec infirma mortalitas nec Dei naturam, nec eius beneficia penitus introspicere poßit, cogitari tamen, agnosci, &aspici ea Deus aliquo modo uelit. Ne solis quidem fulgorem sustinent oculi, neque tamen propterea lucem fugimus. Quid? quod ipse Deus pariter se senum, &puerorum uoce celebrari iußit. Denique disputabant, &exemplum utile esse caeteris, &bonis nullam orationem gratiorem fore, hoc praesertim die, quam qualemcunque Paulinae historiae commemorationem. Horum obsecutus seu iudicio, seu studio, redij ad Paulum, uosque oro, ut etiamsi amplitudini argumenti non respondebit oratio mea, tamen pro uestra pieta te, &candore uestro, hanc qualemcunque operam bo ni consulatis. Illud etiam in hac tam ampla causa no bis incommodum est, quod tempus ad dicendum mul to breuius nobis conceditur, quàm quantum huius argumenti ubertas postulat. Quare breuiter summa sequar fastigia rerum, ut Poëtae uerbis utar. Ac si panegyricos ueteres imitari instituissem, primum de Pauli genere, patria, incunabulis, dicerem Sed aliunde ordiri decreui. Primum de causis monenda est adolescentia, cur prosit, has historias cognoscere. Sunt enim tres praecipuae causae, quarum prima est. Vt quid sit Ecclesia cogitemus &diuinitus missos esse duces ac gubernatores agnoscamus, ac toto pectore Deo gratias agamus, pro donatis aeternis bonis, &ministris, per quos ea hominibus impertit.