Latin
23
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 23
Unproofread scanNot analysed yet
Nam haec pulcherrima rerum machina in hoc condita est, ut sit aeterna, mirifica, &indelebilis pictura, in qua Deus &opera eius cernantur, sicut Paulus ad Rom. I. dicit. Multa sunt admodum se signate dantia, &expressa uestigia diuinitatis, in hac tota uniuersitate rerum, pulcherrimum hoc &spaciosum, &tot astrorum luminibus distinctum coelum, ingens illa moles terrae, et mirifica eius efficientia, &in omni genere crescentium foecunditas, infinita penè magnitudo maris, &inclusio aquarum eis, ut Psalmus ait, quasi in utre, tot uolucres, tot genera animantium &piscium, tot herbae, tot reme dia, tanta in succis, odoribus, uarietas, quos una &eadem terra profert, quae omnia ex uno eodemque subolescunt puluere, &incomprehensibili ac occultissimo auctu nascuntur. Haec quidem satis magna testimonia sunt, quod hic mundus non casu extiterit, nec ex atomis conflatus sit, ut quidam Philosophi sentiunt, sed aeternam quandam &infinitam esse sapientiam, quae haec omnia mirifice architectata sit, quaeque eodem elegantißimo ordine conseruet ac gubernet, ut Paulus quoque in Actis testatur, quod Deus ideo in tota creatura ita uestigia sui, in singulis penè flosculis, singulis penè arborum folijs reliquerit, &sese depinxerit, ut cognoscamus eum non longe abesse ab uno quoque nostrum, &penè in nostro proprio corpore, in pane &uino sicè terra producto palpabilem esse.