Latin
24
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 24
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec quidem omnia, si peccato natura non uitiata esset, omnes posteri Adam, masculi iuxta ac foeminae, clarißime cogni ta habuissent, atque ita totum genus humanum ab Oriente usque ad Occidentem, fuisset gymnasium quoddam pulcherrimum et frequentißimum scholarium Theologiae: nisi quod discrimen forsan fuisset donorum, sicut stella à stella differt claritate. Verum post quam primi illi parentes nostri decepti πανουργία Diaboli, qua non desinit insidiari regno Dei, lapsi sunt, illa diuina &excellens natura hominis horribiliter corrupta est, debilitata, &fracta in uiribus corporis &animae. Atque illud uitium originis late in omnes posteros Adae propagatum est, ut iam in omnibus mortalibus, antequam inserantur Christo, horribilis, sit caecitas, ut neque Deum tam clare cogno scere, neque in ulla creatura Dei praesentiam &diuinam operationem ita cernere poßint, atque ab eo casu schola Theologica, quae aliàs per totum fuisset diffusa orbem terrarum, ab Oriente usque ad Occasum, celebratio nominis Domini coacta est in angustum, adeo ut inde ab Adam et Patriarchis, omnibus temporibus uera Ecclesia pusillus grex fuerit. Ante quidem horri bilem illum lapsum, sic habiturae erant res humanae, quod Deus ipse domestice plane &paterne, sicut Psalmus ait, gubernasset homines, ut tenellos filios tractans. Ibi syncera cognitio Dei, purus cultus, ardentißimus amor uerbi &uoluntatis Dei, summa &in dies crescens admiratio operum Dei fuisset, ibi dulcißimus affectus erga Deum, purißima Theologia, omnia plena ueritate, omnia plena iusticia, summa uoluptas inuocare Deum, appellare tan tam &coelestem illam maiestatem, Patrem, laudare Deum, rimari, &expendere opera Dei.