Latin
25
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 25
Unproofread scanNot analysed yet
Verum postlapsum Adae, in illa prima, &aucta etiam, &florenti aetate orbis, prae qua nostri nouißimi tempo ris effoeta senectus, podagra, &senilis tußis est mun di, apud maiorem &potentiorem partem hominum omnia repleta idolatria, errore, &ex illo adflatu Diaboli nihil contemptius, nihil aspernabilius esse coepit uero, sancto, &syncero cultu Dei, ueraque Theologia. Nam post illud immane &horribile totius generis humani damnum, uera cognitio Dei, &uerbi diuini, &illa uestigia paradisiaci gymnasij manserunt in paucis. Nam cum Adam post lapsum erigeretur rursus, oraculo uiuificae promißionis diuinae, de semine illo benedicto Christo transmissum quidem est hoc laetum, &aeternae consolationis uerbum, &Euangelium ad posteros. Sed tamen intra parietes in angulis, tantum infamilijs Patriarcharum, apud Habel tantum, illud lumen Theologorum, apud Noha parentem alterum generis humani, apud Sem uere magnum, uereque augustum Melchizedech, quasi margaritum preciosum, custoditum, conseruatumque est reliquo toto Cainico &Nimrotico mundo, &ante &post diluuium, insaniente rabie infiniti erroris, idolatriae, abominationis, reliqua tota colluuie hominum tumultuante bel lis, caedibus, rixis, contentionibus, hominibus inter se flagrantibus uiperino plane odio, omni genere acerbitatis &crudelitatis.