Latin
26
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 26
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt ergo reliquae doctrinae omnes, &Philosophia tota, adeoque ipse Decalogus, conscriptio legum &statutorum, medicinae, fomenta, ligamina, &remedia affecti, morbosi &leprosi corporis mundi, &uulnerati generis humani, quibus non opus fuisset in uita hominum, si illius lapsus, &tanti mali haereditaria contagio non corripuisset posteros, aut si post lapsum omnes homines Habelica fide uerbum &promißionem Dei audire, &retinere potuissent. Verum Theologia illa pura, est doctrina, &profeßio, ad quam integra natura initio condita est, ad quam creati, in cruce precio magno redempti, restaurati, &in aeternum tandem glorificandi sumus. Theologia, inquam, est illa profeßio, per quam Adam, Habel, Noha, Sem, &similes summi homines sub sole, cum iam totum genus humanum esset potestati Satanae subiectum, aliquatenus in hac etiam uita ex regnomortis eluctati sunt in uitam, &è peccato &tenebris, ad originem paradisi ®ni coelestis.