Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 258
Unproofread scanNot analysed yet
Ac magnopere prodest excitari, ali, &confirmari in animis hominum amorem politici ordinis, &ueram reuerentiam erga leges: eandem ob causam teneant animis infixam hanc sententiam: Deum uere esse autorem &custodem politici ordinis, ac lucere dei sapientiam &bonitatem erga genus humanum, non minus in ordine politico, quàm in terrae foecunditate &similibus beneficijs, quibus corpora nostra diuinitus aluntur. Quare hunc ordinem uitae contemnere aut uiolare, quid est nisi deo bellum inferre? qui aßiduis eximplis omnibus aetatibus testatus est, se frenum inijcere legum contemptoribus. Quid supplicia aßidua latronum, saeua bella omnium temporum? Quid sunt nisi uoces dei, quibus clamitat, se sui &suarum legum contemptum punire? Et tamen ferrei sunt hominum animi, ut his tam terribilibus exemplis parum moueantur. Sed uos qui colitis doctrinam uirtutis, certe decet affici uoce dei &exemplis trae diuinae. Hac uti commemoratione in praesentia uolui, ut praecipuum uobis argumentum proponerem, quod maxime uos omnes ad legum amorem incitare debet, quo si qui nihil mouentur, hi non oratione regendi, sed tanquam furentes compedibus, &catenis constringendi essent.