Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 259
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem constringet eos tandem Deus aeternus, qui est autor politici ordinis &legum custos. Porro cum has conciones quotidie in scholis, &in templis audiatis, nunc omissa longiore oratione, pauca quaedam disputabo de lege Placuit, codice de Iudicijs. Nam &haec ipsa disputatio, ad defensionem &laudes scripti iuris pertinet. Verba legis haec sunt: Placuit in omnibus rebus praecipuam esse iustitiae, aequitatisque scriptae, quam stricti iuris rationem: Huius legis uerba quidam inter sese pugnare dicunt. Scriptum ius id aiunt esse, quod in scripto &legis uerbis continetur, ut strictum ius erat Romanae legis, eum qui contra Dictatoris interdictum pu gnauerit, interficiendum esse. Pugnauit absente Dictatore Papyrio, Magister equitum Quintus Fabius contra edictum, inuitatus occasione rei bene gerendae &uicit. Quid hic faciet Papyrius, si scriptam aequitatem sequeretur, aut quid interest inter strictum ius et scriptam aequitatem? Nullam inquit Papyrius uicto riam pluris faciendam esse, quam militaris disciplinae conseruationem. Vt igitur sanciat disciplinam &legis uerbis obtemperet, iubet Magistrum equitum rapi ad supplicium. Si igitur, ut in hoc exemplo apparet inter scriptam aequitatem, &strictum ius, nihil est discriminis, uidetur absurda esse aut ociosa huius le gis oratio in codice. Aristoteles paulo aliter de aequi tate disserit, uocat enim aequitatem moderationem non scriptam, quae tamen habet honestam &proba bilem rationem, ut in illo casu Papyrij, Dictatorem aliquid remittere de seueritate conueniebat.