Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 284
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius pecuniae si rationem more nostro iniueris, comperies Rhetoribus &Poëtis tria millia aureum, &trecentos triginta quatuor numeratos: Medicis uero octo millia au reum, &lius trecentis in singulos annos stipen dium fuisse: nae illi probe maiestatem &operam Medicinae perspectam habuerunt, &melius &can didius de honestis rebus iudicarunt. Quidam liberalibus praemijs bonos Medicos honestarunt, tantoque illum ordinem honore affecerunt. At nunc eò deuentum est, ut ex libidine, non ex uero iudicemus: ex gratia, non ex merito tribuamus: fiuntque paulas tim deteriora omnia, &in peius delabuntur. Neque desunt, quibus nunc Medicina sordet, quae olim magnis et sapientibus uiris tanti fiebat. Sed quid mirum? Vt enim scarabei preciosi unguenti odore offendun tur, &sues amaracini fragrantia, sic hi nostri sca rabei &sues, praeclaras &honestas res non ferunt. Sed quis istos non contemnat? nisi quis leuem &impurum seruum Caryonem apud Aristophanem audiendum putat, qui uirum Medicum scatophagon, id est, stercoris uoratorem uocat, cum nemini hominum obscurum sit, quod lingua est, ut ille inquit, pars peßima serui.