Latin
DE ARTIBVS LIBERALIBVS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 323
Unproofread scanNot analysed yet
De Arithmetica Geometriaque obiter: in colophone ac fastigio artium, Musica &Astronomia locantur. Age quid Musica laudatius? elegantis ea harmoniae ratio, siue organicam, siue naturalem uelis. Insignis utraque honore poematum, id quod alia sum acturus oratione. Plerisque gratior Musica orbe artium aliarum, quod haec ad contemplationem pariter moresque conferunt. Erigunt aliae ad coelestia mentes nostras, haec una coelo superos ad humana deducit, quo argu mento ueteres arbitror musica signa paßim deum sta tuis appendisse, quasi illis Dij conciliati nobiscum uer sentur. Confert moribus, quod nulla res familiarior tranquillandis animantium affectibus. Scitis de Orphei Lyra quid, et quae Pythagoreae gentis instituta fuerint, ὁ δαῖς χρησθαι πρὸς λύραν. Ex ea factione Clinia celebris uir, modestißime usus disciplina magistri, quoties animo turbabatur quacunque causa, statim ad Lyram properabat: rogatus aliquoties, quid hoc nihil respondit praeter hanc uoculam πραύνομαι. Atque hi sunt proprie Musarum soni, qui ad honestam uitae constitutionem, qui ad uirtutem pertinent: Succedunt Musicae saltatoriae artes, Arcadum inuenta, ced longior est res, quam à nobis agi modo poßit. Reliqua syclopedemiae Astronomia est, numeros, magnitudines, motus, harmoniam, id est compagem superiatque inferi orbis dimensa, syderum effectiones ac influxum complexa, Medicinae parens, fati conscia. Arithmetica, Geometria, harmonica ancillarijs disciplinis communiter utitur. Longius hanc quadruuij seriem duxißem, sed hora deficimus, agitque rem eam publicis scholis quotidie Ioannes Stoffler Philosophus, autoritate, fide, literisque Mathematum uenerabilis. At hae quatuor ar tes, quatuor item in Lyra Mercurij chordulae, suum quaeque stridens, prima se Terpsichorae debet, ordinis ac numeri artifici, habet enim à choris nomen Dea. Secunda Thaliae, quoniam floreat exculta γεομερῶν commodis uita. Musicam Erato iucunda regit affectio. Eminet inter socias clarißima in Homericae Dianae modum Vrania, principem astrorum scientiam decora referens. Septem chordas numerari adulescentes audistis, nec discretae Lyra uoces redduntur, plures quatuor, tres orationis funiculi communes quadruuio: Quatu or aliae chordae rebus suis discrepant. Non confingo li center haec auditores, ut illi Atticorum κοροπλαθοι: Platonicis quoque ueteribus ratio sapiendi talis fuit, autore Plutarcho. Et de quaterno Lyrae systemate quae disputaui, Terpandri sunt, ait ille. (οιδὴν ἥμεις τοι τεραγηρυν ἀποστρέψαντες ἀν ἐπτατόνῳ φόρμίγει νέους μελεδήσομεν ὕμνους. Septena iam forte chely noua carmina uatem, Quattuor &distincta modis panxiße iuuabit. Iam ne, quae Mercurij sit Lyra tenetis, quot chordae, quot artes? Et Musas artium praesides appellare sum solitus. Illae uero quid? Congenitus hominum animis ardor &strenua sciendi cupido. Testis antiquißimus uates Orpheus, qui Musas hymno canens, inquit: Πάσης παιδειης ἀρετὴν γεννῶσαι ἀμεμττον, Θρεττεραιψυχης, διανοίας ὀρθοδότεραι. Hoc est, si uenerandam Orphei maiestatem carmine licet nostro imitemur: Munera uestra Deae uirtus &gloria uerax, Quasque artes agit humanae uis feruida mentis: Vos animi dulces etiam ueneramur alumnas Aeternum recti quibus inseuistis amorem.